Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 166

Precedente Successiva

Caput VII.
De naturalibus affectibus, quos movet Magus,
ut perficiat opus suum.

~ Spiritus animalis quoniam natura mobilis, tenuis, passivusque
est, aptus est omnibus ab rebus pati, illisque affici
multum, aut purum [parum], modis omnibus. Animaque in
eo involuta secum afficitur: Principales passiones sunt
dolor et voluptas; hi praecipui sensus sunt mali vel boni obiecti, coniuncti
praesentesque sentienti animae. Amor et odium tendentia
sunt ad bonum, aut contra malum; quae sensui unita non sunt; unita
enim aut delectant, aut contristant, voluptate, et dolore; spes et timor
sunt fuga mali aut sequela boni absentium in simili praesenti cognitorum.
Fiducia est sensus rei, ex qua argumentamur certitudinem
alicuius boni; Contrarium est diffidentia. Fides est mater fiduciarum,
quoniam sensus est illius rei bonae, non dico praesentis sed
distantis; et quod ex illa sensatione bona speratur, fiducia est. Imaginatio
vera est, quando spiritus afficitur re aliqua, eamque existimat
sicuti est, non accipiendo alteram loco illius: prava est,
quod ita afficitur spiritus re quapiam quod non potest ab alia
affici, nisi per illam: et quavis ex motione nova, illa quoque vetus
excitatur, alias occultans. Qui ergo hos effectus omnes ingenerare
novit per herbas et actiones et res alias oportunas, non inepte Magus
nuncupabitur. Spiritus quidem est tenuis, lucidus, mobilis, calidus,
sensitivus; oportet ergo vel tenuitatem vel mobilitatem vel
luciditatem vel calorem eius immutare contrariis vel consimilibus
vel vehementibus vel blandis rebus agendo in ipsum; aut omnes, aut
quasdam qui introspiciet bene operabitur; at sensibilitatem adducendo
passiones praedictas immutare oportet: et quia qualitas ex
qualitate pendet, ad hanc qualitatem ex aliis procedemus quatuor,
et ad illas ab hac.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche